# Orbis politicus xi

Georg Horn, Orbis politicus, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xi

Jam verò olim sublimi conspicuus arce ex saxo coeruleo, cujus etia unum supersunt disjecta rudera, per quae, quanquam patenti olim viâ & curuli, nunc aegrè & cum periculo datur ascensus, praesidium toti regioni fuit; & ab altero latere Culmus Minor, in quo tùm contra hostilem vim diurnas nocturnasque excubias agebamus, ac varia, ut otium erat in summo periculo, vetustatis monumenta, etiamnum pueri eruebamus. Non ignoro, SERENISSIMI & CELSISSIMI Principes, quòd Majorum gloria casusque quam proximè, post SERENISSIMUM & POTENTISSIMUM Principem ac Dominum ELECTOREM, Parentem Vestrum, vos tangant; jucundumque sit intelligere, quae per aetatem & sublimiores curas temporumque vicissitudines nondum innotuerunt.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
