# Orbis politicus xii

Georg Horn, Orbis politicus, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xii

Quapropter haec obiter, cùm aliquid praefandum esset, ab oblivione quasi vindicare & commemorare visum fuit. Longum esset cuncta repetere, quae in ditione illâ Brandenburgico-Montanâ admodùm puer cognoverim, cùm illam inter ancipites bellorum casus, insuperabili, si humana spectes, periculo incolerem, & per medios hostes ac latrones peragrarem: quibus quidem in plusquam Ulysseis erroribus, Curia Variscorum clauso flumine ad Bernburgum duobus exercitibus Sala, solus redux fatali quadam temeritate in oppidum Leythen per asperrimas rupes ejectus fui, unius noctis hospes, ubi quae natura in montibus miranda seposuisset vidi, & hodieque, jam in illa omnium studiorum maxima & pulcherrima Leyda Batavorum cum jucundâ recordatione ob nominum similitudinem commemoro. Caeterum cur Vobis, SERENISSIMIS CELSISSI

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
