Latin
MI PRINCIPES
Georg Horn, Orbis politicus xix
Unproofread scanNot analysed yet
Prima complectitur Imperia, Regna &Respublicas Orbis, qualis nunc est. Antiquiora ab orbe condito in ARCA NOAE simili ordine tradidimus, ut si quem prisca illa delectant, exinde haurire queat, quanquam illa potius ad scientiam, haec ad Sitae Cicilis usum necessarium &profuturum spectent. Itaque Prima illa parte continentur illi Orbis status, qui superiorem in terra nullum agnoscunt, sive Imperatores, Reges, Respublicae, aut alio nomine appellentur, Hi sunt illi, quos Aristoteles efficacis ima oce ἀνυπευθύνους Socat, quasi dicas libera Imperia habentes. Secunda pars complectitur dominationes sive Inferiores Potestates, quae, ut hodiè mos fert, sunt Ecclesiasticae &seculares. Hae inferiores Cocantur, quia superiori in terris subsunt, &subesse debent, secundum sanctißimam regulam Pauli ad RomanXIII. Omnis anima potestatibus supereminentibus subesto. Et quanquam Papa Romanus jam ante 666. annos diis meditatam jam à Phocae &Bonis. III.