# Orbis politicus xvii

Georg Horn, Orbis politicus, MI PRINCIPES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xvii

India mittit ebur. Sic singuli sua in medium & publica commoda liberaliter conferant. Acceßit & illud quòd cùm exemplaria variè transcriberentur, non id modò corruptioni occasionem praeberet, verum etiam fraudi obnoxium esset, cùm quisque pro arbitrio adderet, demeret, & corrigendo, quae ex mente authoris non intelligebat rectè, deteriora faceret; unae si quid utilitatis sperandum erat, id cum tempore multiplicatis erroribus omnino peritirum videbatur. Ergò operae pretium visum hanc qualemcunque molestiam uscipere & publici juris facere, quae in usum jumorum olim tradita, & ab ipsis in niteras relata fuerunt. Ac nihil, vel perpatum mutare visum; quòd non opus perfectum, sed quale tnitio prodierat, publicare, tum negotia majoris momenti, tum temporis angustia, paterentur. Praecipuus labor & scopus fuit Ordinem facilem reberire, ac ita disponere omnia, ut quilibet privato studio facilè, quamcunque susciperet partem, eam extendere & dilatare posset.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
