# Orbis politicus xviii

Georg Horn, Orbis politicus, MI PRINCIPES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/xviii

Nihil omissum, quod ad rem faceret: fontes, capita, divisiones, omnia suo loco tradita & ritè disposita; ut qualemcunque quis legat scriptorem, recitari quae gesta, aut etiamnum fiunt, audiat ab aliis, vel ipse peregrinando experiatur, si memoriâ dignum judicet, annotare in usum ulteriorem poßit. Ac tales libelli peregrinantibus per illa loca, ubi libertas conscientiae viget, nec innocentia delatoribus Inquisitorum velut piacularis victima subjacet, imprimis usui esse possunt, cum exiguâ mole omnem ferè materiam orbis terrarum Politici complectantur. Quippe totum opus in quatuor partes dividiciditur, Celut totidem Sitae Civilis elementa.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
