# Narratio prima 10

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/10

Addam et varicinium aliquod. Omnes Monarchias in Ad mocaepisse videmus, cum centrum eccentriti in aliquo insigni hutum cenius parui circuli loco fuit. Sic cum Solis esset maxima eccer tri eccen tricitas Romanum Imperium ad Monarchiam declinauit, & trici Mo quemadmodum illa decreuit, ita & hoc tanquam consenescent narchias defecit, atque adeò euanuit. Cum perueniret ad quadranmundi tem, terminumque mediocrem, lata est lex Mahometica, incepit itaque aliud magnum imperium, & velocissime ad momutari. tus rationem creuit. Iam in centum annis, cum minima fus tura est eccentricitas, hoc quoque imperium suam conficiet periodum, ut iam circa ista tempora in summo sit fastigio, à quo aeque velociter, Deo volente, lapsu grauiore ruet. Centro autem eccentrici ad alterum terminum mediocrem perueniente, speramus adfuturum Dominum nostrum lesum Christum. Nam hoc in loco circa creationem Mundi fuit, neque multum discrepat haec computatio à dicto Eliae, qui diuino instinctu, Mundum VIM tantum annos duraturum vaticinatus est, quo tempore duae ferè reuolutiones peras guntur. Ita apparet hunc paruum circulum verissime rotam illam fortunae esse, cuius circumactu, mundi Monarchiae initia sumant, atque mutentur. In hunc enim modum, summae totius historiae Mundi mutationes, tanquam hoc circulo in scriptae conspiciuntur. Porrò qualia illa imperia esse debue rint, aequis ne legibus, an Tyrannicis constituta, quomodo ex magnis coniunctionibus & alijs eruditis coniecturis de prehendatur à te breui, Deo volente, coràm audiam. Porrò dum centrum eccentrici descendit versus cen trum vniuersi, consentaneum est, centrum parui circuli secun dum signorum consequentiam, singulis annis Aegyptijs per 25 ferè secunda procedere. Et quia centrum eccentrici à summa distantia in antecedentia mouetur, aequatio respondens motui anomaliae temporis propositi, à medio motu subtrahitur, donec semicirculus compleatur, in reliquo verò additur, vt verus Apogij motus habeatur. Maxima autem aequatio inter apogium verum et medium Geometrice, vt conuenit, ex praedictis deducta est 7 grad. 24 min. reliquae, vt fieri solet, pro ratione centri eccentrici in hoc paruo circulo sunt constitutae. Motum diuersum certum habemus, quia sunt tria loca data, de medio motu est aliqua dubitatio, quia non habemus ad illa tria loca, veram apogij Solis sub Ecliptica positionem, idque propter errorem, qui inter Albategnium & Arzahelem incidit, vt refert Regiomontanus noster lib. iij propositione xiij Epitomes.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
