# Narratio prima 11

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/11

Albategnius nimis libere abutitur mysterijs Astronomiae, vt multis in locis videre est. Si hoc in constitutione apogij Solis quoque fecit, vt demus sanè eum certum tempus aequinoctij habuisse, quia tamen impossibile est, vt etiam Ptolemaei testatur, solstitiorum tempora praecise instrumentis constituere siquidem vnum minutum declinationis, quod certè facile sensum effugit, nos quatuor ferè gradibus hoc loco defraudare potest, quibus quatuor respondent dies, quo potuit locum apogij Solis constituere? Si processit per loca eclipticae intermedia, vt propositione xiiij eiusdem tertij Regiomontanus tradit, parum certiori argumento vsus est. Quod era gò errauerit, sibi imputet, qui eclipses elegit non circa apogium, sed circa longitudines medias eccentrici Solis contingentes, vbi apogium Solis per sex gradus, à vero ipsius loco collocatum, nullum notabilem in eclipsib. errorem inducere potuit. Arzahel, referente Regiomontano, 40 2 obserua tiones se habuisse gloriatur, & ex hoc apogij locum constituisse, concedimus ista diligentia veram quidem eccentricitatem reperisse, sed cum non pateat eum eclipses Lunae circa abe fidas Solis adhibuisse in consilium, nihil magis ei assentien dum apparet, in summae absidis constitutione, quam Alba tegnio. Hic vides quanto cum labore D. praeceptori enitendum fuerit, vt medium apogij motum constitueret. Ipse per XL ferè annos in Italia, & hic Varmiae eclipse, & motum Solis obseruauit, atque elegit hanc obseruationem, qua constituit anno Domini M D XV apogium Solis 6– Cancri grad. obtinuisse. Deinde omnes eclipses in Pto lemaeo examinans, & ad suas quas ipse diligentissime obseruauit conferens medium apogij annuum motum, à stellis quidem fixis 25 ferè secundorum, ab aequinoctio autem medio m.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
