# Narratio prima 12

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/12

15 secunferè esse constituit, atque hac ratione per vtrumque motum medium & diuersum, vera praecessione adhibita, colligitur, quod verus apogij locus ab aequinoctio vero Hipparchi quidem Albategnij tempore in 63 grad, fuerit, Ptolemaei 64– 76 –, Arzahelis 8 2, nostra autem aetate cum experientia omnia consentire. Haec profecto melius conueniunt, quàm Alfon sina, quib. apogium Solis in 12 Geminorum Ptolemaei tempore fuisse constituitur, nostro in principio Cancri, ad Arzahelis sententiam nos duob. gradibus propius accedis mus. Albategnij loci apogij iuxta illos computatio 1 grad. superat, nos ab eo non immerito & gradib. deficimus. Nam D. Doctor, praeceptor meus, minime à Ptolemaeo, & suis obseruationib. discedere potest, tum quia suas oculis suis vi dit, & deprehendit, tum etiam quia cernit summa diligentia & per eclipses, Solis Lunaeque motus, Ptolemaeum ad amussim examinasse, certosque, quo ad eius fieri potuit, constituisse. Quod autem ab eo vno gradu ferè differre cogimur, id nos motus apogij, quod ipse fixum putauit, edocuit, quare et minorem hoc in loco examinandi curam adhibuit. Habes quae sit D. praeceptoris mei de motu Solis sententia. Composuit itaque tabulas, quibus omni tempore proposito, verum locum apogij Solis, veram eccentricitatem, verasque aequationes, aequales Solis motus ad stellas fixas & aequinoctia media, vnde verum Solis locum correspondentem cum omnium aetatum obseruationibus colligat. Hinc manifestum est, tabulas Hipparchi, Ptolemaei Theonis, Albategnij, Arzahelis, & ex his aliqua ex parte conflatas Alfonsinas temporaneas solummodo esse, & ad summum et annos durare posse, donec videlicet notabilis diuersitas quantitatis anni, eccentricitatis, aequationis &c. contingat. Id quod simili certa ratione in motibus et appa rentijs reliquorum planetarum accidit. Non iminerito igitur D. Doctoris, praeceptoris mei Astronomia, perpetua vocari poterat, vt omnium aetatum obseruationes testantur, & procul dubio posteritatis obseruationes confirmabunt. Caeterum motus suos & loca absidum à prima stel la Arietis computat, cum à stellis fixis motuum sit aequalitas, deinde praecessione vera addita, quantum singulis aetati bus, vera planetarum loca, ab aequinoctio vero distiterint, colligit & constituit. Quòd si talis paulò ante nostram aetatem rerum coelestium doctrina extitisset, nullam Picus in octauo & nono libro occasionem, non solum Astrologiam sed & Astronomiam impugnandi habuisset. Ipsi enim indies videmus, quemadmodum notabiliter à veritate communis calculus discrepet.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
