Latin
18
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 18
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem quam hodie à communi calculo &in tempore &praedicenda quantitate discrepet, indies videmus. Cum verò accuratissimas Ptolemaei &aliorum optimorum authorum obseruationes minime in constituendis tabulis Astronomicis, quod quosdam facere videmus, tanquam falsas &reprobas reijcere debeamus nisi manifestum aliquem arguente aetate errorem irrepsisse depraehendamus. Quid enim magis est humanum, quam falli nonnunquam &decipi, vel etiam specie recti, praesertim in difficilimis istis reb. ,abstrusissimis, &nequaquam obuijs. In Lunae motu demonstrando assumit D. praeceptor meus huiusmodi Theorias &motuum rationes, quib. veteres excellentissimos philosophos, minime in obseruationibus suis coecos fuisse appareat. Quapropter sicut supra anni ab aequinoctijs sumpti augmentum &decrementum regulare esse ostendimus, ita ex diligenti quoque Solis et lunae motuum examinatione deduci poterit, quae singulis aetatib. verae Solis, Lunae, et Terrae à se inuicem distantiae, quaue ratione diametri Solis, Lunae &vmbrae diuersis temporib. aliter atque aliter repertae fuerint, vt certa in super etiam diuersitatis aspectuum Solis et Lunae ratio haberetur. Regiomontanus noster libro V propositione xxij, inquit. Sed mirum est, quod in quadraturam, Luna in perigio epicycli existente non tanta appareat, cum tamen si integra luceret, quadruplam oporteret apparere ad magnitudinem, quae apparet in oppositione, cum fuerit in apogio Epicycli. Senserunt &idem Timochares &Menelaus, qui semper in obseruationib. stellarum eadem Lunae diametro vtuntur. Sed &D. praeceptorem meum experientia docuit diuersitates aspectus, &quantitates corporis Lunae, in omni ipsius à Sole distantia, parum vel nihil differre ab ijs, quae in coniunctione &oppositione contingunt, vt manifestum sit Lunae minime talem, vt receptum, eccentricum tribui posse. Ponit itaque quod Lunae orbis, Terram cum adiacentib.