# Narratio prima 2

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/2

RIDIE IDVS MAIAS ad te Posnaniae dedi literas, quibus te de suscepta mea profectione in Prus siam certiorem feci: et significaturum me quàm primum possem, famae ne & meae expectationi responderet euentus, promisi. Etsi autem vix iam x Septimanas in perdiscendo opere Astronomico ipsius D. Doctoris, ad quem concessi tribuere potui, cum propter aduersam aliquantulum valetudinem, tum quia honestissime à Reueren dissimo, D. Domino Tidemanno Gysio, Episcopo Culinen si vocatus, vnà cum D. Praeceptore meo Lobauiam profectus aliquot septimanis à studijs quieui. Tamen vt promis sa denique praestarem, & votis satisfacerem tuis, de his, quae didici, qua potero breuitate & perspicuitate, quid D. Praeceptor meus sentiat, ostendam. Principio autem statuas velim Doctiss: D. Schonere, hunc virum, cuius opera nunc vtor, in omni doctrinarum genere, & Astronomiae peritia Regiomontano non esse minorem. Libentius autem eum, cum Ptolemaeo confero, non quòd minorem Regiomonianum Ptolemaeo aestimem, sed quia, hanc felicitatem cum Ptolemaeo praeceptor meus communem habet, vt institutam Astronomiae emendationem diuina adiuuante Clementia, absolueret, cum Regiomontanus, heu crudelia fata, ante columnas suas positas, è vita migrarit. D. Doctor, Praeceptor meus, sex libros conscripsit, in quibus, ad imitationem Ptolemaei singula Mathematicons, et Geometrica Methodo docendo & demonstrando, totam Astronomiam complexus est. Primus liber generalem Mundi descriptionem, & fundamenta quibus omnium aetatum obseruationes, & apparentias saluandas suscepturus est, continet. His quantum de doctrina sinuum, Triangulorum planorum & sphaericorum suo operi necessarium aestimauit, subiungit. Secundus est de doctrina primi motus, & his quae sibi de stellis fixis hoc loco dicenda putauit.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
