Latin
20
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 20
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd enim planetae directi, stationarij, retrogradi, propinqui &remoti terrae &c. singulis annis conspiciuntur, per alium insuper, quàm ex superioribus adstruitur, regularem tellus ris globi motum fieri posse demonstrat. Qui est, vt Sol ve niuersi medium occupet, Terra autem loco Solis in eccentrico, quem orbem magnum appellare placuit, circumferatur. Atque profectò diuini quiddam est, quod vnius terreni globi regularibus et aequalib. motibus certa rerum coelestium ratio dependere debeat. Primum autem, vt terrae mobilitate apparentias in coelo plerasque fieri posse, aut certè commodissime saluari, assumeret, eum, aequinoctiorum indubitata (sicut audiuisti) praecessio, et eclipticae obliquitatis mutatio, induxit. Deinde quod illa eadem eccentricitatis Solis diminutio, pari ratione &proportionabiliter in eccentricitatibus reliquorum planetarum animaduertitur. Postea quod planetas suorum deferentium centra circa Solem, tanquam medium vniuersi habere appareat. Sensisse autem &idem vetutissimos (pythagoricos in terim vt taceam) vel hinc satis liquet, quod Plinius ait, venerem &Mercurium ideo non longius à sole, quàm ad certos &praefinitos terminos discedere, optimos haud dubie autho res secutus, quia circa Solem conuersas absidas habeant, vnde &medium quoque solis motum eis accidere oportuit. Cum verò Martem in obseruabile sidus vocat, atque praeter reliquas in motus Martis emendatione difficultates, dubium non sit, quia maiorem nonunquam quam ipse Sol diuersitatem aspectus admitat, impossibile esse videtur, terram mundi medium obtinere. Porrò etsi ex Saturni &louis in Matutino vesper tinoque ortu ad nos habitudine, id ipsum hoc, facile etiam colligatur: n Martis tamen diuersitate ortuum, praecipue &maxime nimaduertitur. Quia enim Martis sidus obtusum admodum lumen habet, non adeo sicut venus aut Iupiter visum decipit iij decipit: sed pro ratione à terra distantiae, magnitudinis mutationem refert.