Latin
22
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 22
Unproofread scanNot analysed yet
Doctorem praeceptorem meum mouit, quòd praecipuam omnis incertitudinis in Astronomia causam esse videbat, quod huius doctrinae artifices (quod venia Diuini Ptolemaei Astronomiae parentis, dictum volo) suas Theorias, &rationes motus corporum coelestium emendandi, parum seuere ad illam regulam reuocauerunt, quae ordinem &motus orbium coelestium, absolutissimo systemate constare admonet. Vt enim amplissime suum honorem illis (quemadmodum par est) tribuamus, Tamen optandum nae erat, vt in harmonia motuum constituenda, Musicos fuissent imitati, qui chorda vna vel extensa vel remissa, caeterarum omnium sonos tamdiu summa cura &diligentia adhibita formant &attemperant, donec omnes simul exoptatum referant concentum, neque in vlla dissoni quicquam annotetur. Hoc, vt de Albategnio interim dicam, si in suo opere secutus esset, haud dubiè &hodie omnium motuum rationem certiorem haberemus. Est enim verisimile Alfonsinos plurimum ex eo desumpsisse. Atque hac vnica re neglecta aliquando, si modo vera fateri animus est, totius Astronomiae ruina metuenda fuisset. In communib. Astronomiae principijs erat quidem videre, ad medium Solis motum omnes apparentias coelestes se dirigere, totamque motuum coelestium harmoniam pro ipsius moderamine constitui &conseruari: vnde &à veteribus Sol χορηγὸς, naturae gus bernator, et rex dictus est. Sed quomodo hanc administra tionem gereret: An quemadmodum Deus totum hoc vniuersum gubernat, vt pulcherrime Aristoteles περὶ κόσμον depingit. An verò ipse totum coelum toties peragrando, nulloque in loco quietus Dei in natura administratorem ageret, nondum videtur omnino explicatum absolutumque esse. Vtrum autem horum potius assumendum sit, Geometris &Philosophis (qui Mathematica quidem tincti sint) determinandum relinquo. Siquidem in huiusmodi aestimandis, dijudicandisque controuersijs, non ex plausilibus opinionibus, sed legib. Mathematicis (in quorum foro causa haec dicitur) ferenda est sententia. Prior gubernationis modus est reiectus, posterior receptus. D. Doctor autem, praeceptor meus, damnatam rationem gubernationis in rerum natura Solis, reuocandam statuit: ita tamen vt receptae etiam &approbatae suus locus relinquatur.