Latin
24
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 24
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde cum statueret medium motum Solis, talem motum esse oportere, qui non tantum imaginatione constaret, vt in reliquis quidem planetis, sed haberet causam per se, cum ipsum verissime χερδέντην ὁμοῦ καὶ χοροσάτιν esse appareret, factum est, vt suam sententiam firmam, nec à vero abhorrentem comprobaret. Nam per suas hypotheses, causam efficientem ae qualis motus Solis geometrice deduci posse sentiebat, &de monstrari, quare iste medius Solis motus, in omnib. reliquorum planetarum motibus &apparentijs, certa ratione vt in singulis apparet, necessario depraehenderetur. Atque ex inde posito telluris motu in eccentrico, in promptu esse certam rerum coelestium doctrinam, in qua nihil mutandum quin simul totum systima, vt consentaneum erat, de nouo in debitas rationes restitueretur. Huiusmodi Solis in rerum natura gubernationem cum ex communibus nostris Theorijs ne suspicari quidem poteramus, pleraque veterum Solis ἐγκώμια, tanquam poëtica negligebamus. Vides itaque quales ad saluandos motuis hypoteses, D. praeceptorem his ita constitutis assumere oportuerit. Interrumpo cogitationes tuas Clariss. vir: video . n. te dum causas renouandarum hypothesium Astronomiae, à D. Doctore meo excellenti Doctrina, summoque studio indagatas au dis, animo tecum cogitare, quaenam tandem apta, renascentis Astronomiae, hypotesium futura sit ratio. X. Illud autem hominum genus, quod omnes simul stellas pro suo arbitratu, haud secus ac iniectis vinculis, in aethere circumducere conatur, conmiseratione potius quam odio esse dignum, te iuxta cum alijs ve ris Mathematicis, omnibusque viris bonis iudicare. Cum que haud ignores quem locum hypotheses seu Theoriae apud Astronomos habeant, &in quantum Mathematicus à Physico differat, sentio te hoc quoque statuere: Quo obseruationes, ipsiusque coeli testimonia trahunt retrahuntque sequendum om nemque difficultatem ferendo, Deo duce, Mathematica &indeProinde si fatigabili studio comitibus, superandam esse. quispiam ad summum, principalemque finem Astronomiae sibi respiciendum statuerit, vnà nobiscum D. Doctori, praeceptori meo, gratias habebit, cogitabitque et ad se Aristotelis illud lib. ij.