# Narratio prima 26

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/26

E addere πιλλήν τοῖς κθάνατοις διοῖς χαρίν ἔχειν δεῖ, ἐπὶ τῷ τὸν οἷον λόγον τῶν φαινομένων ἐιδέναι. Verumenim uero, cum haec non tam huius loci sint, quàm alterius cuiusdam disputationis, quae porrò restant D. Doctoris, praeceptoris mei hypotheses, libere, &, vt his, quae supra diximus aliquid lucis accedat, narrare ordine pergam. * Aristoteles, inquit, Verissimum est id, quod poste rioribus, vt vera sint, causa est. Sic cum D. praeceptor meus, sibi tales hypotheses assumendas esse statueret, quae superiorum se culorum obseruationes vt verae esse confirmarentur, causas continerent, et quemadmodum sperandum, causae essent, vt in posterum omnes Astronomicae τῶν ραινομένων praedictiones uerae deprehenderentur. Principio non mediocribus laboribus superatis per hypothesim constituit: Orbem stellarum, quem octauum vulgo appellamus, ideo à deo conditum, vt esset domici lium illud, quod suo complexu totam rerum naturam complecteretur: quare vt vniuersi locum, fixum immobilemque condidisse. Et quoniam non percipitur motus, nisi per collationem ad aliquod fixum: Sicut nauigantes in mari, quibus nec amplius vllae apparent terrae, coelum vndique et vndique pontus, tranquillo à ventis mari nullum nauis motum sentiunt, tamersi tanta ferantur celeritate, vt in hora etiam, aliquot miliaria magna emetiantur: Ideo deum tot eum orbem, nostra quippe causa, insigniuisse globulis stellantibus, vt peres eos, loco nimirum fixos, aliorum orbium & planetarum contentorum ani maduerteremus positus ac motus. Deinde, quod his quidem consentaneum est, Deum, in huius theatri medium, Solem, suum in natura administratorem, totiusque vniuersi regem, diui na maiestate conspicuum collocasse Ad cuius numeros & Di moueantur, & orbis Accipiat leges, praescriptaque foedera seruet. Reliquos autem orbes in hunc modum distributos esse. Primum locum infra firmamentum seu orbem stellarum Saturni orbem fortitum: intra quem lonis, deinde Martis contineatur. Solem verò Mercurij, deinde Veneris orbe circumdari, quo orbium quinque planetarum centra, circa Solem reSed intra concauam superficiem orbis Martis perirentur.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
