# Narratio prima 28

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/28

niuersi consedisset. Porrò, quamquam admiranda & haud indigna tum opifice Deo, tum quoque diuinis his corporibus motuum et orbium symmetria ac nexus, quae praedictis hypothesibus assumptis conseruatur, animo citius concipi (propter affinitatem, quam cum caelo habet) quàm vlla voce humana eloqui posse affirma uerim: quemadmodum in demonstrationibus non tam verbis, quàm perfectis & absolutis, vt ita dicam, Ideis harum suauissimarum rerum nostris animis imprimi solent. Tamen & in generali hypothesium contemplatione est videre, quomodo ineffabilis quoque conuenientia, omniumque consensus sese offerat. Nam praeterquàm quod nullus in vulgaribus hypothesibus finis effingendarum sphaerarum apparebat, orbes, quorum immensitas nullo sensu, aut ratione percipi poterat, tardissimis & velocissimis circunducebantur motibus: Alijque à su premo mobili omnes inferiores sphaeras motu diurno rapi constituebant, cum tamen maxima turba disputationum hac de re concitata, qua ratione sphaera superior in inferiorem ius habeat, nec dum constituere potuerint. Alij, vt Eudoxus, & qui eum sunt secuti, cuilibet proprium orbem tribuebant, cuius motu in die naturali circa terram semel circumferretur. Praeterea, dij immortales, quae digladiatio, quantalis vsque adhuc fuit, de orbium Veneris & Mercurij situ, & quomodo sint ad Solem collocandi: Verùm adhuc sub iudicelis est, quamque vnquam posse componi, vulgaribus istis hypothesibus constitutis, in difficili admodum esse, atque adeò impossibile, quis porrò est, qui non videt: Quid enim obstiterit? eti quis Saturnum infra Solem collocet, orbium et epicycli ad se inuicem seruata interim ratione: cum in ijsdem hypothesibus con munis orbium planetarum inter se dimensio nondum sit demonstrata, quo per eam quilibet orbis suo in loco Geometrice circumscriberetur: ut sanè hic silentio praeteream, quantas trago agoedias, calumniatores pulcherrimae huius partis philosophiae, & suauissimae, commouerint, propter epicycli Veneris magnitudinem, & quia assumptis aequantibus lationes orbium cae lestium super proprijs centris, inaequales ponebantur. In D.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
