# Narratio prima 3

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/3

Tertius de motu solis, & quia experientia eum docuit, quantitatem anni ab aequinoctijs numerati, ex motu etiam stellarum fixarum depen dere, in prima huius libri parte, vera ratione, & diuina profectò solertia, motus stellarum fixarum, mutationesque puncto rum solsticialium & aequinoctialium inquirere ostendit. Quartus liber est de motu Lunae & Eclipsibus. Quintus de motibus reliquorum planetarum. Sextus de Latitudinibus Priores tres libros perdidici, quarti generalem Ideam concepi, reliquorum verò hypotheses primum animo complexus sum. Quantum ad priores duos attinet, nihil tibi scribendum putaui: idque partim peculiari quodam meo consilio, partim quòd in doctrina primi motus nihil à communi et re cepta ratione discedit, nisi quòd tabulas declinationum, ascen sionum rectarum, differentiarum ascensionalium, et reliquas ad hanc doctrinae partem pertinentes, ita de integro construxit, vt ad obseruationes omnium aetatum, per partem proportionalem accommodari possint. Quae igitur in tertio li bro tradit cum hypothesibus omnium reliquorum motuum quantum in praesentiarum pro ingenij mei tenuitate assequi potuero, tibi deo dante, dilucide recitabo. Cum D. Doctor praeceptor meus Bononiae, non tam discipulus, quàm adiutor & testis obseruationum Doctissimi viri Dominici Mariae: Romae autem circa annum natus annos plus minus viginti Domini M. D. septem, professor mathematum, in magna scholasticorum frequentia, & corona magnorum virorum et artificum in hoc doctrinae genere: Deinde hic Varmiae, suis vacans studijs, summa cura obseruationes annotasset, ex obseruationibus stellarum fixarum elegit eam, quam anno domini M. D. XXV de Spica Virginis habuit. Constituit autem eam elongatam fuisse à puncto autumnali 17 grad, 21m. ferè, cum ipsius declinationem meridianam non minorem & gra. 40 minu. deprehenderet. Deinde conferens omnes obseruationes authorum cum suis, inuenit anomaliae reuolutionem, seu circuli diuersitatis esse completam, nosque nostra aeta te à Timochare vsque, in secunda reuolutione esse. Quare medium motum stellarum fixarum, atque aequationes diuersi motus, geometrice constituit. Quia enim Timocharis obseruatio Spicae, anno xxxvi. primae periodi Calippi, collata cum obseruatione anni xlviij. eiusdem periodi, nos docet stellas illa aetate in Ixxij annis vnum gradum processisse.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
