Latin
33
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 33
Unproofread scanNot analysed yet
Globi errae autem circulus magnus transiens per aequinoctialis &dictos ed ipticae aequidistantes polos, colurus solstitiorum erit, &alius eundem in aequinoctialis polis ad angulos rectos sphaerales intersecans coluri aequinoctiorum vicem Atque in hunc modum, vel cuius libet loci proprij subibit. circuli, vel alij quottumque facie terrae inscribi, &exinde ad super extensum coelum referri intelliguntur. Porrò cum propter obseruationum imperium terrae glo bus in ectentrici circumferentiam euolauerit, Sol in medium vniversi subsederit: &sicut in vulgaribus hypothesibus centrum eccentrici inter centrum totius vniuersi (quod in ijsdem &terrae) at stellas geminorum nostra aetate erat, Ita contrà in D. praeceptoris hypothesibus, centrum orbis magni, quod in principio nostrae Narrationis per centrum eccentrici intelleximus, inter Solem D. praeceptori vniuersi medium, &stellas sagittarij reperiatur: ac diameter orbis magni in centrum terrae incidens medij motus Solis lineam referat, cumque linea ex centro terrae per Solis centrum in eclipticam eiecta, verum locum Solis determinet: non est obscurum, quomodo Sol de Ptolemaei recentiorumque traditione inaequaliter sub ecliptica moueri aestimetur: atque angulus diuersitatis à motu medio geo metrice inuestigetur. Terra autem in summa abside orbis magni existente, Sol apogij locum in eccentrico occupare credatur, &contrà illa in inia abside morante, ipse in perigio con spiciatur. Verum menimuero qua ratione stellae fixae à punctis aequinoctialibus &solsticialibus elongari videantur, &maxima Solis obliquitas variari &c. (quod sub initium narrationis ex D. praeceptoris libro tertio deduxi ex motu declinationis, quem genera liter proposuimuus, &binis sibi inuicem occure rentibus librationibus dependere, D. praeceptor collegit. A polis, eclipticae polis, vt non ita multo ante dictum, aequidis siantibus, vtrinque 23 grad. 40. min. circuli magni numerentur, ibique duo nominentur puncta, quae polos aequinoctialis medij referant: ac vt conuenit duo coluri solsticia &aequi noctia media distinguentes designentur. Haec sanè discendi gratia concipiantur &delinientur in orbiculo globum terrae con tinente, cuius vniformi motu, tertius, qui quidem terrae tribuiCentro autem terrae inter Solem &tur motus, contingat.