# Narratio prima 40

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/40

Deinde quia louis apogium per quadran tem ferè à Solis apogio constitit, hodie propter centri orbis magni processum, nulla sensibilis eccentricitatis eius depraehen ditur mutatio, tametsi notabilis & perceptibilis ratio diametri parui circuli, ad eam quae ex centro orbis sui esset. Atque haec est causa, quare in Mercurio quoque nulla eccentricitatis sen tiatur mutatio, cum similiter Solis apogij latus, suo apogio claudat. Martis apogium distat ab apogio Solis ad sinistram 50 ferè grad. Veneris autem ad dextram 42 grad. Sunt itaque centra horum deferentium in idoneis locis constituta, ad percipiendam variationem: & cum diameter parui circuli ad vtriusque orbem, notabilem habitudinem habeat, obseruationibus de duobus his planetis per triangulorum doctrinam ex aminatis, inuenit D. praeceptor Martis quidem eccentricitati Veneris verò partem, propter accessum centri orbis ma gni ad Solem decessisse. Ne autem vnus aliquis motus, terrae attributus, parum restimonij videretur habere, industria τοῦ σεροῦ διμίουργεν factum est, vt quilibet motus pariter et in om nium planetarum apparentibus motibus notabiliter deprae henderetur. Adeo paucis motibus πλείονοεσι τοῖς ραυμένοις in natura necessarijs, satis fieri opportunum fuit. Ideoque & centri orbis magni motus non tantum ad Solem, & planetas eundem circumdantes, sed etiam ad lunae passiones pertingit. Quemadmodum namque Ptolemaeus distantiam Solis à terra maximam constituit esse 1210 partium, qualium est quae ex centro terrae vna, & axem vmbrae earundem 268, ita D. prae ceptor demonstrat nostra aetate eandem Solis à terra maximam elongationem esse 1179 partium, & axem coni vibrae 265. Caetera verò quae his cohaerent, ad vtriusque luminatis motus & passiones, propter mutatas hypotheses, perpendendas, secundae Narrationi huic subsecuturae reseruanda putaui. Duto Dum vere dignam admiratione hanc nonuarum hypothesiui, Altera pars D. praeceptoris mei fabricam animo mecum reputo, saepius mihypothesi a hi doctissime D. Schonere Platonici illius in mentem venit.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
