Latin
41
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 41
Unproofread scanNot analysed yet
um, de mo Qui postquam ostendit quid in Astronomo requiratur, subijcit de tibus quine ni ξ, ὥσ ὀυκἂν ῥαδίος ποτε πᾶσα φύσις ἐκανν γένοιτο διωρῆσαι μὴ θαυς que planetae Cum autem apud μασῆσ μετέχουσα. rum. te anno superiori essem, atque in emendatione motuum Regiomontani nostri, Peurbachij praeceptoris eius, tuos &aliorum doctorum virorum labores viderem, intelligere primum incipiebam, quale opus, quantusque labor esset futurus, hanc reginam Mathematum Astronomiam, vt digna erat, in regiam Verùm suam reducere, formamque imperij ipsius restituere. cum Deo ita volente, spectator ac testis talium laborum (quos alacri sanè animo &sustinet &magna ex parte superauit iam) D. Doctori, praeceptori meosim factus, me nec vmbram quiEst autem dem tantae molis laborum somniasse, video. tanta haec laborum moles, vt non cuiusuis sit Herois, eandem Quibus de causis ego quiferre posse, &superare denique. dem veteres memoriae prodidisse crediderim, Herculem loue summo prognatum, caelum, postquam humeris suis amplius diffideret, Atlanti iterum imposuisse, qui aetate longa assuefactus magno animo, infractisque viribus, vt semel caeperat, hoc onus vsque perferret. Adhaec diuinus Plato, sapientiae, vt inquit Plinius, antistes, haud obscure in Epinomide pronunciat: AHanc Platonis stronomiam Deo praeeunte inuentam esse. sententiam, alij aliter forfasse interpretantur: ego verò, cum videam D. Doctorem, praeceptorem meum obseruationes omnium aetatum cum suis, ordine ceum in indices collectas, semper in conspectu habere: Deinde cum aliquid vel constituendum, vel in artem &praecepta conferendum, à primis illis ob seruationibus ad suas vsque progredi, &qua interse ratione omnia consentiant, perpendere: Porrò quae inde bona consequentia, Vrania duce, collegit, ad Ptolemaei, &veterum hypotheses reuocare, &postquam easdem summa cura perponderans, Vrgente Astronomica ἀναγκη deserendas deprehendit, neque quidem sine afflatu diuino &numine Diuum nouas hypothe ses assumere, &Mathematica adhibita quidnam ex talibus bo na consequentia deduci possit, Geometrice constituere atque veterum denique &suas obseruationes ad assumptas hypotheses accommodare, &sic, post istos labores omnes exantlatos, leges Astronomiae demum conscribere, hunc in modum Platonem intelligendum esse puto.