# Narratio prima 43

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/43

Posset quispiam fortasse ea, quae de motu terrae circa Solis, Lunaeque apparentes motus dicuntur eludere: quam quàm non video, quomodo praecessionis rationem ad sphaeram stellarum Reliquorum profectò planetarum apparentranstulerit. tes motus, si aut ad principalem Astronomiae finem, & sistematis orbium rationem acconsensum: aut ad facilitatem suauitatem que, vndique causis apparentium elucentibus, respicere quis velit: nullis alijs assumptis hypothesibus, commodius ac rectius deAdeo omnia haec tanquam aurea catena, inter se monstrauerit. pulcherrime colligata esse apparent: & planetarum quilibet sua in positione, suoque ordine, & omni motus sui diuersitate, terram moueri testatur, & nos pro diuerso globi terrae, cui adhaeremus situ, credere diuersimodis eos motibus proprijs diua Et quidem si vsquam alibi est videre, quomodo Deus gari. mundum nostris disputationibus reliquerit, hoc certe loco vi quod maxime, est conspicuum. Neque verò quemquam mouere hoc posse arbitror, quod Deus Ptolemaeum, & alios item prae stantes. Heroas hac in parte dissentire patiatur: cum non sit haec ex earum opinionum genere, quas Socrates in Gorgia hominibus pernitiosas dicit: Neque vllam hinc aut ars ipsa, aut diuinatrix illa, exinde promanans, ruinam trahat. Veteres omnem motus diuersitatem, quam tres superio res per respectum ad Solem habere comperiebant, proprijs ipsorum epicyclis tribuebant. Deinde cum in ijsdem planetis reliquam apparentem inaequalitatem, minime sola eccentrici ratione fieri perspicerent: ac calculus in eorum motuum supputatione, ad imitationem hypothesium Veneris, cum experientia & obseruationibus consentiret, talem quoque secundae ap parentis inaequalitatis rationem assumendam putauerunt, qualem ex demonstrationibus Venerem habere concludebant: vt nempe, quemadmodum in Venere, cuiuslibet planetae centrum epicycli, aequidistanter quidem centro eccentrici moueretur, sed aequalitatem motus respectu centri aequantis sortiretur, ad quod punctum ipse quoque planeta motu proprio in epicyclo, aequaliter ab apogio medio discedens, relationem haberet. Caeterum quemadmodum.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
