Latin
44
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 44
Unproofread scanNot analysed yet
Venus proprio &peculiari in epicyclo motu suas reuolutiones conficeret: ratione autem eccentrici medio Solis motu incederet: ita illi contrà in epicyclo Solem respicerent, in eccentrico vero peculiaribus ferrentur motibus ipsae obseruationes, vt constituerent, exigebant: dum terram in vniuersi medio retinere nituntur. At praeterquàm ea quae ad Veneris apparentias saluandas competere iudicauerunt, in Mercurij Theoria alium insuper aequantis locum, &quod ipsum centrum, à quo epicyeli esset aequidistantia, in paruo circumuolueretur circulo recia piendum duxerunt. Haec acute sanè, vt veterum pleraque om nia sunt inuenta, satisque concinna motibus &apparentijs, si orbes coelestes inaequalitatem habere super proprijs centris, à quo tamen natura abhorret admittamus: primamque &max. notabilem diuersitatem apparentis motus quinque planetarum, ipsis (cum eandem in eis per accidens apparere constet) tanquam propriam tribuamus. In latitudinibus autem planetarum &illud quoque ἀξιωua veteres negligere videntur, quod nempe omnes motus corporum coelestium, aut circulares sint, aut ex circularibus componantur: nisi fortasse quispiam Veneris &Mercurij reflexiones declinationesque, quemadmodum paulò antè de motu declinationis terrae est dictum, fieri intelligi velit, et declinationes epicyclorum in tribus superioribus, ac deuiationes in inferioribus per librationum motus. Hoc, vt sanè concedatur, in reflexionibus et declinationibus Veneris &Mercurij, siquidem eorum inclinatio num anguli, planorum eccentricorum et epicyclorum, vbique ijdem manent: Declinationes vero epicyclorum in tribus superioribus, &deuiationes Veneris ac Mercurij per librationes fieri, communis calculus refutat. Vt namque de deuiationibus tantum dicam, quia minuta proportionalia, quibus deuiationes pro lo cis centri epicycli extra nodos &absidas ratiocinamur, eadem ratione indagarunt &constituerunt, qua in primi motus doctrina portium eclipticae declinationes inuestigantur, fit vt in sexagesimo gradu ab aliqua absidum eccentrici, centro quidem epicycli veneris existente, colligamus deuiationem quinque minuto rum, Mercurij autem 22–.