# Narratio prima 5

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/5

praeceptor vt ad certam rationem redigeret, quo ordine cum omnibus obseruationibus consentirent, constituis motum diuersum in MDCCXVII annis Aegyptijs compleri, maximamque aequationem 70 ferè minutorum, motum autem medium stellarum in anno Aegyptio 50 secundorum ferè esse, atque integram motus medij futuram reuolutionem in XXVMDCCCXVI annis Aegyptijs. Hanc motuum in stellis fixis rationem, comprobant etiam annuae quantitates à punctis aequinoctialibus obieruatae, atque certo constat, quare à Timochare ad Ptolemaeum dies integer minus – diei interciderit: ab hoc autem ad Albategnium 7 dies ferè, ab Albategnio ad suas obseruationes, quas anno Domini MDXV habuit, dies 5 ferè: neque haec omnino instrumentorum vitio, vt hactenus creditum, sed certa & consencienti sibi vbique ratione, fieri. Quare minime ab aequinoe ctijs aequalitatem motus sumendam, sed à stellis fixis, vt mirabili consensu, omnium aetatum tam de solis & lunae, quàm de reli quorum Planetarum motibus obseruationes testantur. Quia à Timo chare ad Ptolemaeum stellae processerunt motu tardissimo 1 solum diei, quartae super 365 dies: à Ptolemaeo autem ad Albategnium, quia veloces diei, quadranti decedere re reptum est, nostra aetate si conferantur obseruationes ad Albategnij, patet deesse quadranti 7 315 diei parterum. Tardo igitur motui maior anni quantitas ab aequinoctijs responde, re videtur, veloci minor, decrescenti velocitati anni augmentum, adeo, vt si accurate anni quantitas ab aequinoctijs nostra aetate examinetur, cum Ptolemaeo ferè iterum consentiat. Proinde statuendum puncta aequinoctialia moueri in praecedentia, quemadmodum in Luna nodos, & nequaquam stellas secundum signorum consequentiam progrediImaginandum itaque fuit esse aequinoctium medium, quod procedat à prima stella Arietis orbis stellati, aequali motu postponendo stellas fixas, & vtrinque ab hoc aequinoctio me dio, ipsum aequinoctium verum motu diuerso & regulari discedere, cuius tamen elongationis semidiameter 70 minus ta non multum excedat, sicque certam & quantitatis anni ab aequinoctijs rationem singulis aetatib. extitisse, et adhuc hodie deprehendi posse, preterquam quòd haec ratio exactissime, & quasi ad minutum, obseruationibus stellarum fixarum omnium artificum respondet. Vt autem huius rei gustum aliquem tibi doctiss. D Schonnere, prebeam, en computaui tibi praecessio nes quinoctiorum veras, ad quaedam obseruationum tempora Praecessio vera, Tempore Anno Aegyptio G. M. Ante nati Timocharis. uitatem Domini Hipparchi Post nati Ptolemaei uitatem Albategnij Domini Arzahelis Nostro

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
