Latin
52
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 52
Unproofread scanNot analysed yet
Por rò oculo in orbis magni centro, proprij saltem motus diuersi Veneris &Mercurij, quemadmodum &reliquorum sese offerrent: nempe totum zodiacum suis motibus peragrantes fierent ad Solem oppositi, reliquisque eum intueri χυματισμοίς cer nerentur. Verumenim uero cum neque ex centro orbis ma gni stellarum motus contemplemur, neque terra motu annuo quiescit, satis perspicuum erit, quare eaedem apparentiae nobis terram inhabitantibus tanta varietate appareant. Venus &Mercurius terrae praesaltant, pro suorum orbium magnitudine motu velociore: ipsa terra motu suo annuo eos insequitur: quare Venus ad terram in xvi ferè mensibus, Mercurius in quatuor reuertitur: atque in hoc temporis spatio omnes apparentias, quas Deus ex terris conspici voluit, nobis ostendere re petunt. Lineae propriarum diuersitatum motus regulariter incedunt, super centro orbis magni suas reuolutiones in tempore sibi à Deo praefinito conficientes. Lineae autem verorum locorum, quae &ex centro terrae per Venerem et Mer curium trajectae, longe aliter circumducuntur, tum quia à puncto extra illorum orbes educuntur, tum quia illud ipsum punctum est mobile. Nos putamus Venerem et Mercurium in suis orbibus eo motu procedere, quo veteres in epicyclo eos moueri statuerunt: cum tamen ille motus superatio tantum sit, qua velocior planeta, terrae motum seu Solis meditum excedit. Hanc superationem vocat D. praeceptor commitationis motum, ijsdem plane de causis, quib. in tribus superioris bus. Fit itaque, vt omnes Veneris et Mercurij apparentiae, quae etiam ex terra fixa apparuissent, propter terrae motum tardius reuertantur: vtque eaedem in omnibus suorum deferentium partibus, &eclipticae locis contingant, quo omnimodi eorum motus depraehenderentur. Nequaquam enim terra sub Cancro fixa, Ptolemaeus deprehendisset Mercurium breuis firnas à Sole circa Libram euagationes, &Venerem circa Taurum habere. Vbicumque autem terra suo in orbe magno fuerit, &Venus aut Mercurius in lateribus sui de ferentis depraehensus, maxime à Sole nobis distare videbitur. Eductis ve rò ex centrolineis contingentibus vtrinque Veneris &Mercurij deferentes, in superiori portione ad terram relatione facta, in si gnorum consequentiam ferentur: in inferiori &terrae proxima contrà, vbi &stare retrocedereque ad sensum videntur: cum nempe linea veri loci planetae aequalem angulum diurnum, super terrae centro efficit in antecedentia, angulo medij motus, qui &terrae in consequentia, vel maiorem. &c. Ex his itaque manifestum est, quare Venus &Mercurius circa Solem inuoCaeterùm sole quoque clarius est, orbem lui conspiciantur. terram deferentem vere Magnum appellari.