# Narratio prima 53

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/53

Si enim Impera tores propter res feliciter bello gestas, aut gentes deuictas, Magnorum accepere cognomenta, dignus certe & hic orbis erat, cui augustissimum attribueretur nomen, cum ipse quasi solus, legum coelestis politiae participes nos faciat: omnesque errores motuum emendet: cumque in gradum suum pulcherrimam hanc Ideo autem est dictus orbis philosophiae partem reponat. magnus, quia tam ad superiorum planetarum orbes, quam ad infe riorum magnitudinem notabilem habet, quae praecipuarum apparentiarum sit occasio. Porrò in latitudinibus planetarum primum est videre, quàm recte deferenti centrum terrae Magni nomen tribuatur: quod eò insuper maiorem admirationem meretur: quò veterum hac de re praecepta perplexiora obscurioraque esse constat. Motus planetarum in longitudinem, egregia quidem testimonia perhibent, quod terrae centrum, orbem, quem dicimus magnum describat. In Latitudinibus autem planetarum eius vtilitates, ceu in illustri quodam loco positae, magis sunt conspicuae, cum ipse nusquam ab eclipticae plano discedens, praecipua tamen causa omnis diuersitatis apparentiarum in latitudinem existat. Tu verò doctiss. D. Schonere ideo summo amore orbem hunc prosequendum et amplectendum uides, quòd totam mo tus in latitudinem doctrinam tam breuiter, tamque dilucide, om nibus propositis causis, ob oculos ponat. Sint primo trium superiorum deferentes ex Ptolemaei sententia ad eclipticam inclinati, quorum apogia septentrionem versus, perigia autem ad meridiem reperiantur: vtque sic ipsi pla netae in suis orbibus, quemadmodum Luna in orbe decliui, Lineae extra cuius planum non egreditur, circumferantur. propriae diuersitatis, Dracones planetarum, vt vulgo vieant, deferentium ad eclipticae habitudines & intersectiones, al planetarum motus designabunt.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
