# Narratio prima 59

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/59

Apparet itaque motum circuli assumpti, hunc habere vsum, vt in anno, Veneris ad nodos fiat reuolutio, semperque terra collocata in ab sidum linea, planeta vbicumque in suoplano vero fuerit, maximam à plano medio deuiationem habeat; & in medio inter Vtramque absida terra constituta sit in nodis. Porrò librationis motu fieri, vt Venere in aliquo nodorum existente, ambo plana coniungantur: & illa pars plani veri, quam ingreditur, ad septentrionem semper à medio discedant: quo, prout conuenit, latitudo haec perpetuo Borealis maneat. Quemadmodum autem Veneris planum, quod medium appellare placuit, in absidum eccentrici primi linea ab ecliptica intersecatur: & eius plani medietas à summa abside in consequentia ad septentrionem prominet, reliqua oppositionis le ge in meridiem vergente. Ita in Mercurio simili ratione est planum medium, quod super suarum absidum linea, vt par erat, ab eclipticae plano vtrinque inclinatur, vt viceuersa medies tas plani medij à summa abside in antecedentia, septentrionalis sit. Quare in centri terrae annua reuolutione, declinationes & reflexiones in Mercurio permutatae ad Veneris scilicet, deVerum haec varietas vt eo conspicua maprehendentur. gis foret, disposuit Deus & deuiationem plani veri Mercurij à mediio, vt ea medietas perpetuo quam ingreditur, à plano medio ad meridiem discederet: et terra ad absidas ipsas consistente, cum suo plano vero in medio plano iaceret. Quo fit denique, vt in latitudinem, praeter dictas differentias, à Venere nullas habeat, nisi quod haec quoque dematio, maior in Mercurio est, quàm in Venere, veluti etiam inclinationis angulum maiorem habet, Caeterum reliquae latitudinum Mercurij lacitudines, facilime non aliter, atque isi Venere colligentur. Pars superat coepti, pars est exhausta laboris Hic teneat nostras, anchora iacta tantes. Vt primam hanc narrationem nostram poëtae verbis finiam. Alteram autem mei promissi partem quum primum iusto adhibito studio totum D. praeceptoris mei opus euolue ro, colligere incipiam. Eo verò gratiorem tibi vtramque fore spero, quo clarius artificum propositis obseruationibus, ita D. praeceptoris mei hypotheses τοῖς ῥαινομένοι consentire videbis, vt etiam inter se, tanquam bona definitio cum definito conuerti possint. Clarissime & doctissime D.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
