# Narratio prima 60

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/60

Schonere, ac tanquam pater mihi semper colende, reliquum nunc iam est, vt hanc meam operam qualemcumque aequi bonique consulas. Nam quamquam non nesciam quid humeri mei ferre possint, quidue ferre recusent: tamen tuus in me singularis, &, vt sic dicam, paternus amor, fecit, vt omnino non formidarim hoc coelum subire, et, quoad eius quidem fieri potuit, omnia ad te referrem, quod Deus opt. max. bene vertere dignetur, deprecor, mihique aspiret, vt iusto tramite ad propositum finem, laborem coeptum perducere queam. Si quippiam autem ardore quodam Iuuenili (qui quidem semper, vt ille inquit, magno magis, quam vtili spiritum sumus praediti) dictum sit, aut per impru dentiam exciderit, quod liberius contra venerandam & sanctam vetustatem dictum videri possit, quàm fortassis ipsa rerum magnitudo & grauitas postulabat, tu certe, quodque apud me dubium non est, in meliorem accipies partem, & potius animum in te meum, quàm quid praestiterim, spectabis. Porrò velim te, de doctissimo viro, Didoctore, meo praeceptore hoc statuere, tibique persuasissimum habere, apud eum nihil prius, nec antiquius esse quicquam, quàm vestigijs Ptolemaei vt insistat: nec aliter, ac ipse Ptolemaeus fecit, veteres & se antiquiores multò secutus. Dum autem τὰ ραινομένα, quae Astronomum regunt, & Mathematica se cogere intelligeret, quaedam praeter voluntatem etiam vt assumeret: satis interim esse putauit, si eadem ar te in eundem scopum cum Ptolemaeo tela sua dirigeret, etiamsi arcum & tela ex longe alio materiae genere, quàm ille, as sumeret: ac hoc loco illud arripiendum: δη δʼ λευθέριον ἔνιαι τῇ γνώμῃ τὸν μέλλοντα φιλοσορεῖν. Caeterùm, quod alienum est ab ingenio boni cuius libet, maxime verò à natura philosophica, ab eo vt qui max. abhorret D. praeceptor meus: tantum abest, vt sibi à veterum recte philosophantium sententijs nisi magnis de causis, ac rebus ipsis efflagitantibus, studio quodam nouitatis, temere discedendum putarit. Alia est aetas, alia morum grauitas, doctrinaeque excellentia, alia denique ingenij cel situdo, animique magnitudo, quàm vt tale quid in eum cadere queat, quod quidem est, vel aetatis Iuuenilis, vel τῶν μεγα φρονοῦν τῶν τῶν ἐπὶ θεωρία μικρᾶ, vt Aristotelis vtar verbis, vel ardentium ingeniorum, quae à quolibet vento, suisque affectibus mouentur ac reguntur, vt etiam ceu κύβερνίτι excusso, quoduis Veobuium sibi arripiant & acerrime propugnent.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
