# Narratio prima 65

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/65

Paulus in episcopo requirit, sanctissime absoluisset: ac intellexisset non parum momenti ad gloriam Christi adferre, vt iusta temporum series in Ecclesia, & certa motuum ratio ac doctrina extaret: D. Doctorem, praeceptorem meum, cuius studia & doctrinam multis abhinc annis exploratam habebat, antè non destitit adhortari ad hanc prouinciam suscipiendam, quàm impulit. D. praeceptor autem cum natura esset κοινονικὸς, et videret reipub. quoque literariae motuum emendatione opus esse, facile Reuerendissimi praesulis, & amici precibus cessit, & recepit tabulas Astronomicas, cum nouis canonibus se compositurum, neque, si quis sui esset vsus, Rempublicam, quod cum alij, tum loannes Angelus fecit, laboribus suis defraudaturum. At quoniam iam olim sibi esset perspectum, obseruationes suo quodammodo iure tales hypotheses exigere, quae non tam euersurae essent hactenus de motuum, & orbium ordine, recte, vt quidem receptum, creditumque vulgo, disputata & excussa: quàm etiam cum sensibus nostris pugnaturae, iudicabat Alfonsinos potius, quàm Ptolemaeum imitandum, & tabulas cum diligentibus canonibus, sine demonstrationibus proponendas: sic futurum Vt nullam inter Philosophos moueret turbam: vulgares Mathematici, correctum haberent motuum calculum: veros autem artifices, quos aequioribus oculis respexisset lupiter, ex numeris propositis facile peruenturos ad principia & fontes, vnde deducta essent omnia: quemadmodum quoque vsque adhiuc doctis elaborandum fuit, de vera hypothesi motus stellati orbis ex Alfonsinorum doctrina. Sic fore vt doctis liquido constarent omnia: neque tamen Astronomorum vulgus fraudaretur vsu, quem sine scientia solum curat & expetit: atque illud Pythagoreorum obseruaretur, ita philosophandum, vt doctis & Mathematicae initiatis, philosophiae penetralia reserantur &c. Ibitum Reuerendissimus ostendebat imperfectum id munus Reipub. futurum, nisi & causas suarum tabularum proponeret et, imitatione Ptolemaei, quo consilio, quaue ratione, quibusque nixus fundamentis artis ac demonstrationibus, medios s motus & prosthaphae reses inquisierit, radices ad temporum a initia confirmauerit, insuper adderet.

---

Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima.
