Latin
68
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 68
Unproofread scanNot analysed yet
dam de meis studijs audiuit, non dedignatus est, me qualemcunque suis verbis salutare, &petere, vt se antè conuenirem; quàm Prussia excederem. Quod, cum D. praeceptori meo indicarem, ipsi hoc meo nomine tum placuit, &virum eum ita mihi depinxit, vt me tanquam ab Achille illo Homeri vocari intelligerem. Nam praeter quàm quòd in belli pacisque artibus excellit, etiam Musicam Musis fauentibus colit, qua suauissima harmonia spiritus suos recreet &excitet, ad Reipub. onera subeunda ac perferenda. Dignus quem Deus opt. max. fecerit ποίμενα λαῶν. Et beata Respub, cui Deus tales praefecerit administratores. Socrates in Phaedone damnat illorum sententiam, qui animam Harmoniam dixere, &recte quidem, si nihil praeter elementorum in corpore crasim intellexere. Quod si autem ideo animam harmoniam esse definierunt, quòd &sola cum Dijs mens humana intelligeret harmoniam, quemadmodum &sola haec numerat, quare &quidam Numerum dicere non sunt veriti. Deinde etiam quòd cernerent grauissimis quandoque animae morbis concentibus musicis mederi: nihil haec sententia, quòd anima hominis praesertim heroici harmonia dicatur, incommodi habere videbitur. Quapropter rectissime quis eas respub. beatas dixerit, quarum gubernatores animas harmoniacas, hoc est, philosophicas naturas habuerint. Qualem certe Scytha ille nequaquam habuit, qui equi hinnitum audire malebat, quàm excellentissimum mulicum, quem alij ad stuporem vsque audiebant. Vtinam autem omnes reges, prin cipes, prae sules, alijque regnorum proceres animas ex Cratere harmoniacarum animarum sortirentur, &non dubitarem, quin optimae hae disciplinae, quaeque propter se potissimum sunt expetendae, suam dignitatem sint obtenturae. Haec habui Clarissime vir, quae ad te in praesens de D. Doctoris mei hypothesibus, Prussia, &Mecoenatibus meis scribenda putaui. Bene Vale vir doctiss. &studia mea tuis consilijs gubernare ne dedignere. Scis enim nobis luuenibus max. seniorum &prudentiorum consilijs opus esse. Nec re venusta illa graecorumsententia fugit: Γνῦμα δʼ ἀμεινους ὑσὶ τῶν γερατέρων Ex Musaeo nostro Varmiae ix Calend. Octobris, anno Domini M. D. XXXIX.