Latin
7
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 7
Unproofread scanNot analysed yet
esse possunt, vel diuersitati motus solis, vel etiam quod vetustissimi, non habita certa eclipsium ratione, diuersitates aspectus Solis in obseruationibus neglexerunt, imputari potest: nequaquam tamen comparandus hic error, totius huius tem poris à Babilonijs ad nos, cum illo, qui est 22 secundorum diei inter Ptolemaeum &Albategnium. Quod autem necesse fuerit inter Hipparchum &Ptolemaeum, diem minus intercidere: inter hunc &Albategnium 7 ferè deficere, non sine summa voluptate, ex praedicta motuum stellarum ratione, &ipsius D. praeceptoris de motu solis tractatione tibi Doctiss. D. Schonere collegi, vt paulo post videbis. Mutationem maxime declinationis, hanc rationem habere D. Doctor, praeceptor meus repperit, vt dum motus diuersitatis stellarum fixarum semel compleretur, dimidia obliquitatis contingeret. Quare &integram mutationis obliquitatis reuolutionem in HIM CCCCXXXIIII annis AEgyptijs fieri constituit. Timocharis, Aristarchi et Ptolemaei temporibus muta tionem obliquitatis in tardissima variatione fuisse constat, adeo vt immutabilem maximam declinationem crederent, semper q partes circuli magni: Albategnius post hos 23 35 minu. ferè sua aetate prodidit. Deinde Argrad. zahel post cum exc. ferè annis 23 grad: 34. minut: Prophatius Iudeus ab hoc iterum cexxx annis, 23 grad. 52 minut. Nostra autem aetate non maior 23 grad. 28 —min. apparet. Proinde cum clarum sit in, ecec, annis ante Ptolemaeum motum mutationis obliquitatis tardiss. fuisse. ab hoc verò ad Albategnium per Decl. annos ferè decreuisse per 17minut. &ab Albategnio ad nos in Dcl. annis saltem per 7 minu. sequitur mutationem obliquitatis fieri, quemadmodum planetarum ab ecliptica discessus, motu quodam librationis, seu in lineam rectam, cuius est, in meFuit dio velocissimum esse, circa extrema tardissimum. igitur Polus aequinoctialis seu eclipticae circa Albategnij tem pora, in medio ferè huius librationis motus, hoc autem seculo circa alterum terminum tardissimum, quo in loco maxima vnius poli ad alterum fit appropir quatio.