Latin
9
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 9
Unproofread scanNot analysed yet
Aut quis pedem, manum &linguam ab eodem musculo, &vi motrice eadem suas omnes acti ones perficere, defendendum praesumeret. Attribuit itaque D. praeceptor apogio Solis duos motus, medium scilicet et diffe rentem, quib. sub octaua sphaera moueatur His accedit, quod cum aequinoctium verum aequali &diuerso motu in antecedentia signorum moueatur, Solis &reliquorum planetarum apogia, quemadmodum stellae fixae, postponantur: Quare vt omnium aetatum obseruationes, consentienti sibi inuicem lege responderent, tres istos motus à se inuicem discernere coactus est. Haec vt intelligas, assumas maximam eccentricitatem 417, minimam 321 futuram, &differentia sit 96 partium, diameter scilicet parui circuli, in cuius circumferentia ab ortu ad occasum centrum eccentrici moueatur: à centro igitur mundi ad centrum huius parui circuli 269 partes erunt. Omnes autem hae partes, vt mox dictum est, talium sunt, qualium quae ex centro eccentrici 10000 partium. Habes machinationem, quam ex tribus supera recitatis eccentricitatibus inuestigauit, simili prorsus ratione, quemadmodum ex tribus Lunae eclipsibus, aequales ipsius motus, diuino certe inuento corriguntur. Porrò statuit centrum eccentrici reuolutionem conficere, aequali velocitate, qua, &omnis mu tationis obliquitatis diuersitas redit. Atque haec res digna profecto est summa admiratione, quòd tanto, et tam mira bili consensu perficitur. Ante natiuitatem Domini LX ferè annis erat maxima eccentricitas, atque eodem etiam tempore maxima Solis declinatio, &qua ratione vna, simili &prorsus non alia reliqua quoque decreuit, vt saepius maximam mihi in varia rerum mearum fortuna, hic &item alij id generis Naturae lusus mi tigationem adferant, aegrumque animum suauissime leni ant.