# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 11

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, PHYSICO-MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/11

& per se quoque condensatus: id quod hiberno tempore saepissime obtinet ac praeterita hieme tantum non semper accidit. Tunc vero temporis commodam experti sumus, quam DN. Praeses nobiscum communicavit, methodum. Scilicet saepissime per nebulas ac nubes rariores discus Solis omni splendore destitutus transparet, ita ut illaeso oculo eundem contueri detur. Jucundum certe spectaculum Sol praebebat, cum in nupera Eclipsi coelo prorsus nubilo Lunam delinquentem exactissime exprimeret. Quodsi ergo in disco Solis lineam a nubecula praetervecta descriptam notes, judicium inde feres de plaga, ex qua ventus superior spirat in ea minimum coeli parte, in qua Sol constituitur. Hac ratione e. gr. d. 7. Martii h. 8 observationes Halenses detexerunt Arctapelioten (N. O.) & paulo post nubes scissae motu suo observationem confirmarunt. Eadem valent de Luna nocturno tempore splendente, Geminus est modus ventum dignoscendi ex appulsu nubium, tardius praesertim motarum, ad stellas. Coeterum probe tenendum est, ut accurate plagam, ex qua venti superiores ad nos deferuntur, definias, notandum esse illud coeli punctum, unde ventus in brachia quasi dividitur. Illud ipsum enim punctum est plaga quaesita. Vel respiciendum est ad illud punctum, versus quod undiquaque nubes pelluntur. Hoc enim est plaga quaesitae opposita. Alias facile nubes vel diverso vento agitari videbuntur, vel si ad unam unice attendas, falsam notare plagam poteris. Multum igitur observatori liber Horizontis adspectus prodest. Praeterea autem inde intelligitur, quanta circumspectione opus sit, si memoratis in §. 12. methodis uti libuerit. His cum in finem praemissis, ut de historiae veritate ac perfectione judicare detur; ipsam nunc aggredimur. Dividimus autem hiemem nostram in quinque periodos, quarum initia per fluidorum coeptam congelationem, fines autem per glaciei ac nivis regelationem determinantur. Initium periodi primae in decimum nonum Octobris Descriptio anni superioris incidit. Cum enim d. 15 Octobris imbre periodi pridelapso per subsequentes 16 & 17 continuo fere plueret mae. ventique impetuosiores subinde saevirent, atque d.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
