Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 14
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem fere modo se res habuit mense Decembri, nisi quod subinde humida in glaciem abierint Minimam liquoris in thermoscopio depressionem observationes Halenses annotant 34 d. 4. Dec. h. 12; maximam vero 64 d. 16. Dec. h. 8 mat. Observationes Cizensis minimam d. 4. Dec. h. 12 referunt ad 48; maximam vero d. 15 h. 8 mat. ad. 104. Halae minimam depressionem ventorum impetus &imbres concomitabantur, nec diversus ab hoc Cizae erat aëris status. Ventus utrobique per plures dies erat fere Zephyrus (W.) subinde ad plagas inter Meridiem &Occidentem intermedias declinans. In maxima depressione apud nos Coelum erat serenum, flante Borea (N.) frigorisque intensi effectus in fenestris etiam cubiculi cernebantur. Nihil hoc tempore singulare annotant observationes Cizensis. Caeterum per omne hoc tempus Coelum interdiu nubilum magis &obscurum, quam serenum atque clarum deprehendebatur &venti Boreae (N.) atque Subsolano (O.) vicini frequentiores existebant. Furor ventorum aliquoties, nocte praesertim ea, quae diem 13 Decembris praecessit, terrorem incutiebat. Citenses observationes cum Halensibus extraordinariam quoque procellam d. 4 Dec. circa meridiem annotant &d. 3 quoque h. 12 nocturna similem fere exhibent. Tum vero temporis ex plaga occidentali aliisque inter occidentem &meridiem intermediis ventus procedebat. Terra ipso illo quarto Decembris largo imbre imbuta, a meridie diei quinti, coelo nubilo, Olympio (N. O.) flante, congelari coepit, &postero die vento fere Borea (N.) frigus multa incrementa cepit. Subsequebatur Ciza d. 6 &7, apud nos d. 7 aliquid nivis, &d. 8 jam summo mane satis alta terram tegebat. Saepissime autem observationes &Cicenses, &Halienses liquorem thermoscopii post ortum Solis magis depressum, quam ante ipsum exhibent, utut statim rursus ultra eum terminum ascenderit, in quo ante ortum conspiciebatur. Ita d. 13 Oct. h. 6 Venere per aërem vaparosum adhuc conspicua, Halae depressio liquoris erat 26; at h. 8 Sole per eundem transparente 28; mox tamen h. 9 mat. 24. Similiter d. 29 Oct. h. 7. erat 5315, at h. 8 deprehendebatur 55. h. 12 vero 45, coelo constanter sudo. D. GNOV. coelo itidem sereno h. 7 erat 41, h. 8 mat. 43, h. 2. pom. 26. D. 8 h. ymat. 39. h.