Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
prodebant, ita ut aqua iuxta fenestram collocata in glaciem spissam abiisset. Halae &Jenae ventus inferior erat Subsolanus (O.) ; ast Cizae Arctapeliotes (N. O.) :ubique coelum inconstans, nunc serenum, nunc nubilum. In ipso meridie orbes vitrei fenestrarum in hypocausto calefacto glacie obducebantur, quamprimum radii solares iis sese subducebant. Per integrum fere diem liquor in thermoscopio descendebat, nisi quod a meridie, postquam radii solares aërem conclavis alteraverant, ad 70 rursus ascenderet, ad quem h. g. ante meridiem conspiciebatur: etenim h. 12 ad 71/, h. 10 autem vespertina ad 7 conspiciebatur. Cizae h. 9 liquor omnis ex tubo delapsus &usque ad h. 10, diei 27 in globo delituit. Apud nos magis magisque continuo descendebat, donec tandem d. 11 Jan. h. 10 vesp. totus globum ingrederetur: quemadmodum ex subiecta Tabula apparet. gantur Horae ma Gradus therHorae nocturGradus therturinae. moscopii. nae. moscopii. VII. VIII. IX. XI. Totus intra Sphaeram.