# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 17

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, PHYSICO-MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/17

Diebus 12 & 13 nonnisi horis matutinis intra globum continebatur, reliquo autem tempore nonnihil ultra orificium ejus eminebat. Observationes Jenensis eundem in globo exhibent a meridie diei 10 usque ad vesperam diei 12 inclusive. Cizenses ab h. 3 diei decimae usque ad nonam vespertinam diei undecimae ingens in globo spatium vacuum annotant. Jenenses d. 22, 23 & 14 liquorem denue intra globum contentum referunt; ast apud nos iisdem diebus in confiniis globi atque tubi substitit. Maxima depressio h. gd. 23 observabatur ubi nonnisi 5 a globo distabat Caeterum per totam illam periodum coeli inconstantia unanimiter. arguitur, quod tamen nubilum magis, quam serenum deprehensum, nec ob aërem vaporosum motus in nubibus satis discerni potuerunt. Cum frigus ad summos gradus perduceretur, ventus inferior, consentientibus obseruationibus Jenensibus, Cizensibus & Halensibus, erat non(s) M nonnunquam Subsolamus (O.), nonnunquam Arctapellotes (N. O.). Dum liquor apud nos intra globum abscondebatur, in altero thermoscopio Cizensi d. 1. Jan. h. 7 mat. profunditas ejus erat 35, quam tota hieme non attigit: quemadmodum & apud nos illo die minimus ejus è globo in tubum ascensus observatus. Frigus interim d. at intolerabilius erat, quam d. 12, consentientibus denuo observationibus Cizensibus; quo tamen tempore apud nos depressio liquoris erat 105, Cizae 32. Et d. 24. Jan.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
