# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 21

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, PHYSICO-MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/21

reperiretur, & cadente pluvia per integrum diem subsequentem usque ad 45 descenderet; mox tamen Olympius (M. W.) h. 10 vespertina pluviam in nivem convertebat frigusque revocabat, ita ut ejus effectus die subsequente manifeste sese proderent. Quamvis vero Sol circa horam nonam diei sextae ex nubibus emergens nives in tectis aedium liquaret, guttae tamen ab iis destillantes in umbra statim in glaciem vertebantur. Ventus inferior erat fere sortas (N.), superior mane ex motu nubium Arctapellotes (N. O.) colligebatur. Die 8. liquor ad 56 consistebat; Sed thermoscopio ad fenestram apertam collocato usque ad go intra horae dimidiae spatium delabebatur frigorisque vehementioris effectus observabantur. Notatu dignum judicamus, quod cum circa horam nonam radii Solis e nubibus prodeuntis glaciem, qua fenestrae cubiculi obductae conspiciebantur, in humorem resolverent, hic aperta fenestra, praesentibus licet radiis solaribus, in glaciem statim redierint, clausa fenestra mox iterum liquefactam. Sol vero nubibus brevi rursus immergebatur & per reliquum diei coelum erat nubilum, flante tam in superiore, quam inferiore aëris regione Borea (N.) A d. 9 Martii usque ad 17 intervalla ascensus & descensus liquoris reciproca intra 60 & 86 continebantur, cumque d. 14 h.ymat. depressio esset 86, ad fenestram apertam 92 graduum facta, superiorem aëris regionem Favonio (W. ), inferiorem Subsolano (O.) peragrante. Venti inferiores per hanc periodum ex plaga Occidentali & Septentrionali tantum non semper adveniebant, quanquam subinde ad intermedias declinarent: omnium tamen frequentissimus fuit Boreas (N.). Ventus superior subinde cum inferiore coincidit, ut d. 19 Martii, cum Subsolanus (O.) nubes repelleret; d. 8, 9 & 10 cum Boreas (N.) & d. ii cum primum Arctapeliotes (NO.) mox Subsolanus (O.) easdem veheret: saepius tamen ab eo diversus extitit. Ita d. 20. Mart. ventus inferior erat Subsolanus (O), quo & nubes inferiores propellebantur; attamen nubes superiores adducebat zophyrius.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
