Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 22
Unproofread scanNot analysed yet
(W.) . D. 7h. &mat. ventus inferior erat Olympius (M. W.) ,superior Arctapeliotes &O.) :d. 13 h. 1 ventus inferior maxime inconstans, superior Eavonius (W.) ,mox h. 2 Boreus (N.): d. 14h. 7 ventus inferior Subsolanus (O.) ,superior Eamonius. (W.) . Observationes Cizensera d. 23 Februarii usque ad primam Martii, nec non d. 3, 9 &10', horis antemeridianis d. 11 &ab h. 9 vespertina ejusdem diei usque ad septimam vespertinam d. 15 liquorem in globo thermoscopii exhibent, nisi quod d. 14 Mart. h. 5 pom. eundem ad 106 &octava vespertina ad 107 referant. Caeterum per hanc quoque periodum maximam temporis partem praesertim interdiu coelum erat nubilum &,si quando Sol apparuit, non tamen omnes defuere nubes. Saepius etiam sub initium praesertim periodi d. 21 &22 Februarii procellae furebant. Nix copiosa decidebat, prodigiosa praesertim ejus quantitas d. 26 &27. Februarii in omnibus observationibus annotatur. Finem periodi ultimae ad d. 17 Martii referimus. Finis periCum enim circa h. ii antemeridianam Sole lucente nubes odi ultimae. adveheret Notus (S.) nix liquari coepit. Die sequente Zephyrus (W.) coelum nubibus obvelabat &,postquam ab h. 10 vespertina d. 18 usque ad nonam matutinam d. 19 de saevisset, circa h. 2. pomeridianam pluviis materiam praebuit per integrum fere diem vigesimum continuatis. Equidem nec hoc mense aura statim mitior evadebat, quin d. 19 &20 liquor thermoscopii nunquam ultra 40; d. 21 &22 nunquam ultra 31, d. 24 usque ad finem mensis nunquam ultra 17 ascendit: tales tamen alterationes ad frigus hiemale minime referendae. Suffecerit itaque nobis annotasse, ecquando Spiritus vini in thermoscopio scalam caloris primum attigerit. Contigit id circa meridiem diei decimae tertiae Aprilis, coelo sudo, vento in aëris regione inferiore inter plagam intermediam inter Meridiem atque Occidentem (S. W.