# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 23

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, PHYSICO-MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/23

) & intermediam inter Meridiem atque Orientem (S. O.) vario, in superiore autem h. i pomeridiana nubes quasdam ex plaga inter Meridiem & Occidentem intermedia (S. W.) advehente. A. d. 19 Martii usque ad d. B Aprilis coelum fere semper nubilum pluviaeque fuerunt frequentes. Rarus hoc tempore fuit ventorum inferiorum & superiorum, immorarus quoque superiorum inter se consensus. Venti superiores plerumque fuere Zephyrus (W) & Notolphicus (S. W); inferiores saepissime Boreas (N.) & Olympius (N. W) d. 3. & 4. Apr Subsolanus (O.) & Arctapellotes (N. O.) Memoratu autem dignum existimamus, quod d. ii Aprilis h. 6. mat. usque ad 9 densissimae conspectae fuerint nebulae instar pluviae subtilioris decidentes. Ventus inferior tum erat Arctapeliotes (N. O.), superior hora secunda pomeridiana ex motu nubium conjiciebatur Notolybicus (S. W.), cum quo illo temporis articulo & inferior consentiebat, qui jam circa meridiem in hanc plagam & septentrionem alternatim aberrabat. Jucundum erat, nebulam decidentem instar filorum ab araneis contextorum plantis & arboribus, aliisque corporibus adhaerentem contueri, quae ab una arbore vel planta usque ad alteram per intervallum sex, immo plurium pedum extendebantur. Fila ista guttulis contiguis plena, quae per microscopium instar sphaerularum ex crystallo pellucidissimo formatarum apparebant, filis per ipsarum centra trajectis. Cùm guttulae halitu oris aut digitis admotis dissiparentur, fila ob tenuitatem nudo oculo vix conspiciebantur; ast foliis plantarum circumvoluta per microscopium admodum candida & politae superficiei videbantur. Sole circa hor. ii ex nubibus egresso, fila omnia disparebant. Passim etiam guttulae in terra atque plantis collectae tela quaedam tenuia formabant, qualia esse solent aranearum industriae debita: sed tactus eadem ex templo in humorem transmutabat.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
