# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 28

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, PHYSICO-MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/28

Vegetabilibus intra terrae gremium latentibus nihila. in Vegedamni attulit frigus, ubi nix copiosa agros obtexit: id tabilia. quod plerisque in locis contigit. In Anglia tamen & aliquot Galliae Provinciis, si novellis publicis fides habeatur, ob nivis defectum fruges plurimae corruptae. Arbores vero & frutices ultra nivis superficiem prominentes magno numero frigus destruxit. Cerasus, malus & prunus risere hiemis minas. Multa ramorum segmentamense adhuc Martio microscopio supposuit Dn. Praeses, nec quicquam integritati & turgescentiae fibrarum deesse deprehendit. Apparuit quoque viriditas corticis & succus intra ipsum & lignum ascendens nudis oculis, lignique candor & medullae solitus color utriusque sanitatem loquebatur. Flores quoque copiosi praesertim in ceraso, rariores in malo satis testati sunt, parum aut nihil damni gemmis a frigore datum. Enimvero nuces, amygdalae, mali Persicae & mali Armeniacae nobiliores pariter ac ignobiliores, rosarum frutices tantum non omnes interierunt, pyri plurimum damni perpessae. Vites sub terra defossas & satis tectas a frigoris saevitie immunes vidimus: at reliquas contra illud non sufficienter munitas prorsus destructas & ipsi conspeximus, & novellae publicae iterata plus simplici vice nunciarunt. Commemoranda vero hic sunt, quae circa hoc argumentum DN. Praeses

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
