Latin
32
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 32
Unproofread scanNot analysed yet
liquor thermoscopii ad 8 scalae inferioris consistebat, tempestate pluvia, nubibus inferioribus a Zephyro (W.) ,superioribus ab Olympio (R. AG, actis, vento inferiore inter duas plagas, ex quibus superiores proficiscebantur, variabili. Pluviae per diem continuae, durantibus iisdem ventis, notabantur &liquor continuo descendebat, ita ut h. 9 mat. ad 113 h. 3 ad 144. h. denique 10 vesp. ad 20 conspiceretur. Hor. mat. diei subsequentis 17, idem ad 26 haerebat, tectaque aedium, &folia arborum atque plantarum nive conspersa cernebantur. Nubes adhuc vehebat Olympius; ventus inferior inter septentrionem &occidentem variabilis erat. Ad fenestram apertam intra unius horae quadrantem usque ad 34 &per dimidiam adhuc alteram usque ad 36 delabebatur liquor. Circa h. 6 nix copiosa aërem totum opplebat &in terram praecipitabatur, quam ubi attigerat, non multo post liquabatur. Hic aeris status turbulentus aliquoties horis antemeridianis observabatur, donec tandem circa hor. 12 nix in pluviam degeneraret. Hactenus ex Diario Meteorologico Dn. Praesidis excerpsi, quae Hale annotata sunt. Ego iter per Misniam tum faciens campos nive aliquot pedes alta tectos &stirias pedis longitudinem adaequantes ex arboribus pendulas conspexi,