# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 32-2

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/32-2

SECTIO II In causas hiemis proxime praeterlapsae & effectuum ejus inquirit. Mnis doctrina Meteorologica, si quaedam ipsius ImperfeJargumenta Opticorum dogmatibus agnata exciectio Metepias, male huc usque tradita: nec Meteorologiae orologiae principia rite adhuc constituta. Tempestatum praeser notatur. tim theoria nondum prima incunabula vidit. Nec mirum. Tota enim scientia physica ab observationibus & experimentis, atque a Mathesi pendet. Quantum autem ab observationum & experientiarum perfectione absimus, ex §. 8. sect. 1. colligitur: quam pauci γεωμετρήτως philosophentur, experientia palam loquitur. Quamobrem frustra Physicorum scripta evolvimus, cum de causis hiemis nostrae solito rigidioris cogitaremus.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
