Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis itaque nobis minime probetur illorum institutum, qui more pervulgato maximam tractationis partem ab argumento tantum non alienis impendunt, ut ne desint, quae multas plagulas inpleant, cum id aut judicii defectum, seu ignorantiam Logicae, aut rei pertractandae insufficientem in sciente cognitionem, aut utplurimum utrumque supponat; nemo tamen nobis vitio jure verten si generalia quaedam de causis hiemis meditata praemiserimus. Etenim si de nostra hieme dicendis sua constare debet veritas, eorum demonstratio ex principiis certis fieri, hoc est, theoria hiemis nostrae ex theoria hiemis generali deduci debet. Caremus autem hac theoria, per §. praec. Ergo ne hiemis nostrae theoriam gratis effinxisse videamur, quae aliunde supponi nequeunt, hic praemittenda sunt. Quoniam vero generalia de hieme eum unice in finem proferri licet, quatenus theoriae hiemis nostrae debita ratione constituendae inserviunt; nemo hic integram hiemis theoriam expectabit. Atque adeo ea potissimum seponimus, quae ad cognitionem hiemis distinctam faciunt, cum iisdem ad nostrum negotium minime utamur. Alias nec illustria quaedam mihi defuissent hujus quoque cognitionis specimina, quae a Dx. Praeside inventa mihique explicata optime concepi, utque dictis fidem faciam, suo hinc inde loco indicabo.