# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 34

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/34

Extra controversiam positum est, ut luminis, ita Caloris & quoque caloris, quo indulgente natura fruuntur terricofrigoris in lae, scaturiginem in Sole quaerendam esse. Jam ex prinTellure ulcipiis Philosophiae primae notum esse debere suppono, tima causa, quamdiu causae conditiones omnes eaedem fuerint, nec ullum in effectu observari posse diversitatem. Quare cum experientia manifestum sit, calorem non semper eundem a Sole in Tellure produci, in rationes diversitatis inquirendum. Constituendae autem sunt vel in varia, to Solis ad Tellurem, vel Telluris ad Solem respectu. Agedum itaque enumeremus variationes istas, quas Variatio Apartim Astronomorum industriae debemus, partim experinogaei & entiae propriae acceptas referimus. Collegerunt Astro Perigaei Sonomi ex diametri Solis apparentis variatione observata, lis non muSolem sub initium brumae aliquot millibus milliaribus tat ejus in Germanicis Telluri propiorem esse, quam sub initium ae fluxum castatis. Unde mirum videri poterat, quod radii solares in lorificum, Solstitio hiberno minus calefaciant, quam in aestivolicet statim alias allaturi simus rationes, ob quas hac vicinia Solis non obstante radiorum brumalium vis minor esse debet vi aestivorum; non defuere tamen viri, quibus rerum naturalium notitiam judiciique acumen non denegaveris, qui vicinitatem Solis in Perigaeo versantis impedire affirmant, ut frigus hibernum minus intensum sit quam alias futurum esset. Enimvero DN. Praeses ex Opticis adsumens, distantias objecti visibilis esse in ratione directa Cotangentium magnitudinum apparentium, & (quod passim ab Opticis de diffusione luminis, a doctissimo autem Gregorio, Astronomiae apud Oxonienses Professore Saviliano celeberrimo in praeclaro Elementorum Astronomiae Physicae & Geometricae opere prop. 48 lib. 1. de vi quacunque a centro in lineis rectis undiquaque per regiones in circuitu propagata demonstratum est) efficaciam radiorum esse in ratione duplicata reciproca distantiarum à puncto radiante, caeteris paribus, juxta methodum inferius §.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
