# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 37

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/37

Evidens vero est, radios Solis meridiani esse magis perpendiculares, radios vero occidui magis obliquos. Nullum adeo est dubium, quin Sol vertici propior, aut circulum diurnum in puncto vertici propiore Meridianum intersecantem describens magis calefaciat, quam cum communis Meridiani & circuli diurni intersectio a Zenith remotiore intervallo distat. Quodsi quaesiveris, unde sit, quod radii obliqui minus calefaciant perpendicularibus; causa assignanda erit duplex. Facile nimirum concipitur, radios obliquos esse rariores, perpendiculares vero densiores. Si enim ponamus certum radiorum numerum parallelis AB & CD terminatum, evidens est lineam BD esse breviorem linea BE, per 24 Elem. 1. Radii igitur in linea BD sunt propinquiores, in BE minus propinqui. Experimenta autem speculis & lentibus causticis facta loquuntur, radiis densioribus in esse vim calefaciendi majorem, quam rarioribus. Tenendum vero ulterius, calorem consistere in certa specie motus moleculis corporum calefactorum impressi: quod in Physicis jam satis probatum arbitramur. Vid. inter alios Franciscus Bayle in Instit. Physic. Tom. 1. Phys. gener. disput. 8. art. 1. §. 1 & seqq. p. m. 231 & seqq. Radii igitur solares atmosphaeram nostram calefaciunt, quatenus moleculis in ea sibi obviis impetum imprimunt. Demonstratum vero est a Johanne Alphonso Borello in Tractatu de vi percussionis prop. 46 & Scriptoribus Staticis aliis, vim percussionis obliquae AB esse ad vim perpendicularis CB ut Sinum anguli incidentiae ABH ad Sinum totum, hoc est, ut IK ad IB. Unde cum idem theorema radiis solaribus atmosphaeram Telluremque calefacientibus applicari possit; altera quoque ratio in aprico posita, cur radii solares minorem vim calefaciendi habeant, quo magis oblique incidunt.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
