Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 40
Unproofread scanNot analysed yet
quidem natura Solis nondum adeo nobis huc usque perspecta, ut definire liceret, num radii constanter eodem numero &ejusdem efficaciae emittantur, nemo enim praeter Villaemotum in novo systemate, seu nova explicatione motus Planetarum, Lugduni Gallorum 1707 edita c. 6 p. 65 &seqq. per leges Mechanicas ex structura systematis Planetarii illam a priori deducere hactenus tentavit &vim, qua Sol aestuat, ad calculum revocare allaboravit: illud tamen satis liquet, maculas in disco solari subinde conspicuas quandam radiorum partem intercipere. Equidem eclipses solares majores, qualis fuit illa, quam anno 1699 mense Septembri conspeximus, itemque altera, quae mense Majo anni 1706 iis in locis observata, ubi non totalis extitit, abunde docent; si radii solares a corpore opaco inter Tellurem &Solis quandam partem interposito intercipiuntur, calorem notabiliter imminui: an vero maculae solares sensibilem alterationem causari queant, merito inquirendum. Sexto Januarii anni praesentis duae in Solae conspectae sunt maculae, quarum major d. 5. Februarii nondum disparuerat: sed major vix quadragesimam diametri solaris partem adaequabat. Agedum itaque dispiciamus, num hae maculae vim Solis calefacientis adeo imminuere potuerint, ut imminutio in thermoscopio observabilis extiterit. Quodsi macula cirradiorum solarium intercularis ponatur, per 2 Elem. 12 cepit. Quare si singulis radiis eadem calefaciendi vis tribuatur, vis calefaciendi in Sole imminuta fuit parte sui una millesima sexcentesima. Ponamus jam diametrum globi in thermoscopio esse ad diametrum tubi uti ad 15, id quod ferè obtinet in thermoscopio DN.