# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 42

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/42

Satis ergo claret, pauciores tum radios atmosphaeram ferire inferiorem: adeoque multo adhuc pauciores ad eam pertingant necesse est, si nubes Solem conspectui prorsus eripiant. Et quis dubitet, nubes ac nebulas impedire, quo minus radii plures atmosphaeram inferiorem feriant. Nubes enim & nebulae ex collectis vaporibus concrescunt. Vapores sunt vesiculae aqueae, hieme & ipsa etiam aestate in suprema aëris regione in glaciem concretae. Multos igitur radios coelum versus reflectunt: quae reflexio numerum radiorum necessario minuit. Quamobrem cum nubes ac nebulae radiorum atmosphaeram inferiorem calefecientium numerum imminuant; calor quoque tempestate nebulosa & nubila non erit tantus, quantus produceretur, si nubes ac nebulae abessent. Et quoniam calor semel conceptus non statim cessat, per §. 12; quo longiori temporis intervallo nubes coelum obvelant, eo remissior calor fieri debet. Nubes ac nebulae non sunt nisi vapores collecti. Vapores iHaud difficulter ergo concipimus (2.) etiam vapores per tem disperatmosphaeram dispersos, nec oculis obvios, obstare debere, siquo minus plures radii ad atmosphaeram inferiorem pertingant. Atque hinc rationem reddimus phoenomeni, quod in Academia Regia Scientiarum Parisina admirationem excitasse legitur in Historia A. 1305 observ. 10 phys. gener. p. 50 edit. Batavae. Observavit scilicet Cl. Hombergius, aestu intenso minorem esse speculorum causticorum efficaciam, quam ubi Sol pluvia copiosa delapsa Tellurem radiis suis primum rursus collustrat. Etenim Sol calore suo exhalationes suscitat, quae per aërem ferenum dispersae radiorum quendam numerum intercipiunt. Pauciores ergo radii in vitrum causticum incidunt, quam si exhalationes istae abessent. Enimvero ubi pluvia per atmosphaeram decidit, tam vapores, quam exhalationes reliquas secum praecipitat atque aërem purum reddit. Absunt ergo obstacula radiorum solarium progressum impedientia. Quid mirum, si vis multiplicata fortior agat?

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
