# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 43

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/43

Quodsi objicias, qui tamen fiat, ut radii pauciores aërem magis calefaciant, quam plures, facilis est responsio. Ut enim alia taceamus, quae uberiorem deductionem postulant, ex superioribus (§. 12) constat, quod aër conceptum semel calorem non statim deperdat, & hinc minore vi ad majorem caloris gradum perducatur, si jam aliquo gaudet; quam majore, si nullum, aut certe inferiorem obtinet. Ipse igitur calor per incrementa sua incrementis suis obest. Impediunt (3) actionem Solis ventorum impetus: quod adeo manifestum est, ut ad fugandum calorem ventus artificialis excitari soleat. Accuratius vero inquirendum, cur ventus calefactioni obsistat. Repetimus adeo ex Physicis, ventum esse motum aëris, nec semper eundem aërem eodem in loco permanere, sed alium instar aquae currentis à nobis aliorsum, alium aliunde ad nos deferri. Quodsi contingat, moleculas atmosphaericas minus calefactas iis, quae abiguntur, ad nos advehi &, ubi aliquantum caloris acquisiverunt, iterum avehi, aliis frigidioribus in earundem locum succedentibus; minor omnino per §. 12 effectus radiorum solarium esse debet, quam alias foret, si hoc obstaculum non adesset. Haud difficulter autem definiuntur casus, in quibus aërem & exhalatio nes frigidiores advehere debet. Nimirum a.) id contingit, si super montes praealtos & terram glacie atque nivibus tectam feratur; unde hiemali tempore Subsolanus (O. ) & Boreas (Nt.) frigus augent, praesertim ubi multas glacieculas secum vehunt: s.) si ex plaga spiret, ubi Sol nunquam fit verticalis, vi §. 10; unde & ipsa aestate ventus septentrionalis frigidus esse solet. Notandum tamen, hos ipsos quoque ventos varios habere frigoris gradus, prout nimirum iis in locis, quorum aërem ad nos pellit, major vel minor extitit calor; actionibus Solis ibi magis vel minus aut adjutis, aut perturbatis. Forsan autem venti non modo calorem impediunt & frigus adeo augent, quatenus materiam calefactioni minus aptam continuo advehunt, sed etiam quatenus ipsimet calorem dissipant. Etenim calor in determinato quodam molecularum motu consistit.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
