# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 48

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/48

Minus igitur calefieri debet quam densior. Hinc & aër superior non solum ideo frigidior inferiore deprehenditur, quod radii a terra reflexi minorem ibi densitatem habeant; sed & quod raritas actioni radiorum Solarium obstet. Utut autem levitas aëris frigoris productionem ad Cur frigus juvet; idem tamen etiam minus sentiri facit. Etenim d. 22Jan. inquo corpora densiora, eo frigus eorundem magis sentia tolerabilius tur, propterea quod plures moleculae corpus contingunt. quam d. 12. Probo experimento ex observationibus Halensibus deprompto. Cum per §. 5 secti. i thermoscopium minus impressionem aëris externi nulla asperitate sensui molesti sufficienter recepisset, aquae ex fonte vivo recenter haustae & intra vitrum quod per plures dies ad fenestram collocatum fuerat, ubi orbes evulsi erant vitrei, contentae immitebatur. Sed ecce tibi liquorem, globo vix immisso, per 5 scalae suae gradus ascendentem, cum tamen digitus ultra bihorium jam libero aëri expositus nullam inde incommoditatem sentiret, at infra aquam demersus molestiam statim perciperet. Atque jam constat, cur d. 22 Jan. frigus intolerabilius fuerit, quam dena, utut per observationes thermoscopicas longe intensius hoc quam illo die fuerit vi §. 23 sect. 1. Etenim d. in insolita erat aëris levitas, consequenter & raritas, pers. 21; ast d. 22 conveniens tali frigori gravitas, consequenter & densitas, perficit. Consentientem habemus virum plurimum Reverendum, Di. Teuberum in notula observationibus Cixensibus adjecta. Nec obscura est ratio, cur d. 24 Jan. aër faciem adeo laeserit, ut dolor per aliquod temporis spatium superfuerit. Nam ni §. 18 sect. 1.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
