Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 5
Unproofread scanNot analysed yet
73. p. 210. &seqq. multum falli demonstravit, quotquot cum Remaldino ad proportionatos aquae calidae gradus frigus revocare student. Immo merito dubitamus, num hujus quoque perfectionis gloria thermoscopiis concedenda. Certe per observationes DN. Praesidis quandam in iis renitentiam ad recipiendum gradum caloris vel frigoris aëris externi saltem aliquo tempore mihi animadvertere videor. Etenim liquor ad eundem gradum subinde depressus fuit, cum tamen oppositi frigoris &caloris effectus alii diversitatem illius insignem loquerentur. Immo interdum depressionem liquoris majorem cum effectibus frigoris remissioris; minorem vero cum effectibus multo intensioris conjunctum reperio. Hujus rei unum adduxisse sufficiat id que satis memorabile exemplum. Cum d. 5 Jauuarii interdiu nivis exiguam quantitatem dejecisset ventus &hora decima vespertina stellarum fulgore undiquaque superbiret coelum, fluidis ac humidis frigore concretis ipsisque hypocausti fenestris glacie obductis, ad eundem gradum 56 haerebat liquor, ad quem die praecedente hora secunda pomeridiana deprehendebatur, cum imbrem ventus impetuosus comitaretur. Die 6 h. 7 matutina frigoris intensioris effectus in plateis observabantur, ipsaque ad fenestram cubiculi collocata aqua in glaciem abierat, cum liquor gradum os occuparet, qui frigore notabiliter invalescente hora decima verspertina ad 74) subsistebat. Enimvero cum d. 26 Jan. h. 10. v.