# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 51

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/51

Nullum itaque est dubium, quin idem spiritui vini in thermoscopio condensato acciderit. Quare certum est, ex ejus substantia frigore saeviente aëris multum in vacuam tubi partem prorupisse. Cum itaque rursus rarefieret, ascensui aër resistebat. Unde non mirum, quod ad inferiores gradus haerebat, quam calor aëris externi ferebat. Quoniam tamen per experimentum Mariotii in Tentam. Phys. sec. de natura aëris p. 97 & seqq. relatum, certa aëris portio cum quovis fluido commiscetur & si expulsum quid ejus fuerit, denuo ab eodem absorbetur; aër quoque tubo contentus cum spiritu vini rursus misceri atque sic resistentia tolli debebat. Denique hiemis hujus effectuum rationes nobis reddendae sunt. Quoniam vero effectus sunt causis suis adaequatis proportionales; hiemis quoque nostrae effectus solito majores esse debuerunt, quoniam frigus solito majus extitit. Unde explicatione non indiget, cur vi §. 24. sect. 1. talia humida concreverint, quae ad minus frigus alias extra congelationis periculum constituuntur & cui glacies in fluminibus solito spissior hac hieme deprehensa fuerit. Quod vero thermae Carolinae fervidiores fuisse ferantur hac hieme, quam aliis; Sensuum praejudicio tribuendum. Novimus enim, frigus esse meram caloris privationem. Privatio igitur caloris in corpore contiguo alteri gradum caloris superaddere nequit. Praeterea experientia satis constat calida sensui videri, quae manu calidiora existunt. Ita e. g. communis est persuasio, quae ipsi Verulamio in Sylva Sylvarum cent. 9. §. 885. f. m. 943 imposuit, cum caloris differentes gradus ante inventa thermoscopia nondum accurate dignoscere daretur; aërem in cavernis hieme magis calere, quam aestate: contrarium tamen longa observatione didicit Mariotte. Vid. ipsius Tentamen Physicum de calore & frigore supra laudatum p. 38 & seqq. & segg. Et cum praesente hieme fons ille in Silesia glacie obductus fuerit, qui alias calidior hieme, quam aestate fertur; hoc ipso sensuum praejudicium manifeste refellitur.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
