Latin
SECTIO II
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Vid. Ipsius dissertatio Medico-physica de frigoris natura &effectibus, quae ingentem experimentorum farraginem complexa typis &sumptibus Monasterii Olivensis A. 1677 in in prodiit, cap. 6 p. 101. Quodsi igitur tubuli in aliqua corporis animalis parte frigoris vehementia diffringantur &cor tamen per arterias sangvinem continuo eo propellat, quin ibi tumor oriatur &(nisi medela in tempore adhibeatur sanguis extravasatus putrescat, tandemque gangraena partem quoque sinceram trahat, mirum haud quaquam videri debet. Postquam Marcellus Malpighius &Nehemias Grem in egregiis de Anatomia plantarum operibus aliique ipsorum vestigia secuti clarissime monstrarunt, arbores quoque &plantas ex meris tubulis componi, per quos circulari succum nutritium variis experimentis evidentissime comprobarunt Mariotte in Tentamine Physico de vegetatione Plantarum p. 63 &seqq. &Perrauit in peculiari Tentamine de circulatione succi nutritii Plantarum, quod Tomo primo Tentaminum Physicorum ab ipso editorum insertum; non obscurum est, quae de frigoris in corpora animalia vi dicta sunt, arboribus etiam &plantis applicari posse: de quo tanto minus dubitari fas